History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et Lacedaemoniorum quidem legati domum redierunt. Corinthi vero forte praesentes erant et Argivorum legati, qui Corin. thios ad societatem secum ineundam, et ad omnem cunctationem abjiciendam adhortabantur; illi vero lis responde-derunt, ut ad proximum concilium apud se habendum venirent.
Confestim autem et Eleorum legatio venit, ac primum cum Corinthiis societatem fecit; deinde illinc Argos profecti, quemadmodum edictum erat, Argivorum socii
Nam quum Lepreatis bellum quondam cum quibusdam Arcadibus ortum esset et Elei ad illius belli societatem a Lepreatis acciti essent, ea conditione, ut dimidiam partem agri obtinerent, et bellum composuissent, Elei ita, ut ipsi Lepreata» agrum illum colerent, talentum iis imposuerunt, quod Olympio Jovi quotannis penderent.
Et ad bellum usque Atticum persolvebant; deinde quum desiissent, causati bellum, Elei eos cogebant, illi vero ad Lacedaemonios se converterunt. Et quum hujus controversiae cognitio Lacedaemoniis commissa esset, Elei suspicati, se suum jus non obtenturos, omisso arbitrio Lepreatarum agrum vastarunt.