History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Cleo autem praesidio Toronae imposito, motis inde castris Athon montem classe circumvectus adversus Amphipolin ivit.
Phaeax vero Erasistrali filius cum duobus collegis ab Atheniensibus missus duabus navibus in Italiam atque Siciliam legatus sub idem tempus transmisit
Quum enim Athenienses post compositionem inter Sicilienses factam ex Sicilia discessissent, Leontini multos ad civitatis jus admiserunt, et plehs agrum viritim dividere in animo habebat.
Sed potentes quum hoc sensissent, Syracusanos accersunt plebemque expellunt. Et illi quidem vagi erraverunt, quo quemque sors tulit; at potentes inito cum Syracusanis foedere et urbe sua relicta et vastata, Syracusas civitate donati incoluerunt.
Postea vero quod praesentem rerum statum non probarent, relictis Syracusis» locum quemdam Leontinorum urbis, nomine Phocsas, occuparunt, et Bricinnias, arcem in agro Leontino munitam. Et plebeiorum antea expulsorum permulti ad eos iverunt, et statim e loco munito bellum gerere coeperunt.