History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem Athenienses eam adorti essent, Pasite-lidas Lacedaemonius dux et praesidium, quod illic aderat, ei succurrens, hostibus resistebant Sed quum vi urgerentur, et simul naves, quae circummissae erant, in portum circumveherentur, Pasitelidas veritus, ne naves urbem desertam praeoccuparent, et munitione capta ipse interciperetur, ea relicta cursu ad urbem contendit.

Sed antevertunt eum Athenienses et ii, qui navibus vehebantur, Torone praeoccupata, et peditatus cum vociferatione e vestigio insecutus, et simul irrumpens per illam veteris muri partem, quae diruta erat. Et Peloponnesios quidem ac Toronaeos, qui repugnabant, statim interfecerunt, alios ?ero vivos ceperunt, inter quos et Pasitelidam ducem.

Brasidas vero veniebat quidem ad opem Toronae ferendam, sed quum in itinere eam captem intellexisset, se illinc recepit, quum quidem quadraginta circiter stadiis abesset, quominus prior adesset.