History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quamobrem metu commoti plerique animum ad Argivos appulerant, ut et ipsi pro se quique societatem cum iliis facerent.
Lacedaemonii vero quum intellexissent hunc rumorem per Peloponnesum pervagatum esse, et Corinthios auctorep fuisse, ipsosque cum Argivis foedus facere parare, legatos Corinthum miserunt, ut id, quod futurum erat, anteverterent, et expostulabant quum de eo, quod totius rei auctores fuissent, tum de eo, quod a se deficere, et cum Argivis societatem facere statuissent, eosque jusjurandum violaturos dicebant, atque jam nunc injuste facere, quod foedera cum Atheniensibus percussa non acciperent, quum dictum sit, ut id ratum habeatur, quod major sociorum pars decreverit, nisi vel deorum vel heroum aliquod impedimentum intercesserit.