History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

semper enim equidem memini, vel ab ipso hujus belli initio usque ad ejus finem vulgo praedicari solitum, hoc bellum ter novenos anoos geri necesse esse.

Superstes autem fui per totum bellum et cognoscens pro aetate, et animum diligenter advertens, ut aliquid certi scirem; et accidit mihi, ut post praeturam ad Amphipolin gestam patria anoos viginti exsularem, et ul, quod apud utrosque fuerim, maximeque apud Peloponnesios propter exsilium, facilius aliquanto res gestas per otium cognoverim.

Ergo controversias,quae post decennale bellum exstiterunt, et foederum perturbationem et res deinceps in bello gestas, prout gestae sunt, enarrabo.