History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et ad sfe quidem annos decemque menses sibi temperarunt, ne alteri in alterorum agrum cum exercitu infesto proficiscerentur, sed extra per inducias minime firmas se mutuo maximis detrimentis afficiebant; deinde vero etiam illa post decem annos foedera rumpere coacti rursus ad apertum bellum venerunt.

Atque haec quoque idem Thucydides Atheniensis, prout quaeque gesta sunt, per aestates et hiemes ordine conscripsit, eo usque, donec Lacedaemonii eorumque socii Atheniensibus imperium eripuerunt, et longos muros et Piraeeum ceperunt. Anni autem istius belli huc usque fuerunt in summa septem et viginti.