History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Post foedera autem et societatem Lacedaemoniorum, quae post decenne bellum inita est, quum Plistolas Lacedsemone ephorus esset et Alcaeus Athenis archon, apud lilos quidem, qui haec foedera acceperant, pax erat, Corinthii vero et quaedam Peloponnesi civitates, quae acta erant, concutiebant, et confestim alius sociorum motus existebat adversus Lacedaemonios.
Atque simul etiam Lacedaemonii progressu temporis Atheniensibus in suspicionem venerunt , quod quaedam non praestarent ex conventis, quae in foederum conditionibus continebantur.
Et ad sfe quidem annos decemque menses sibi temperarunt, ne alteri in alterorum agrum cum exercitu infesto proficiscerentur, sed extra per inducias minime firmas se mutuo maximis detrimentis afficiebant; deinde vero etiam illa post decem annos foedera rumpere coacti rursus ad apertum bellum venerunt.
Atque haec quoque idem Thucydides Atheniensis, prout quaeque gesta sunt, per aestates et hiemes ordine conscripsit, eo usque, donec Lacedaemonii eorumque socii Atheniensibus imperium eripuerunt, et longos muros et Piraeeum ceperunt. Anni autem istius belli huc usque fuerunt in summa septem et viginti.
Quod si quis compositionem, quae intercessit, belli spatio non adseribendam putant, is haud recte judicaverit. Haec enim ipsis rebus gestis quomodo disjuncta sint spectet, et repperiet non esse consentaneum eam judicari pacem, in qua neque reddiderunt neque receperunt omnia, de quibus convenerat, et praeter haec utrique peccarunt in Mantinensi et Epidaurio bello, et in aliis, et socii, qui erant in Thracia, nihilominus hostes erant, et Boeoti decemdiales inducias agebant.
Itaque conjuncto primo decenni bello et suspectis post illud induciis et insecuto has posteriore bello tot quis annos,