History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Praesentibus igitur Atheniensium legatis habitisque colloquiis compositionem fecerunt, et adhibito jurejurando societatem hanc his conditionibus inierunt.

« Socii erunt Lacedaemonii annos quinquaginta. Si qui vero hostes in Lacedaemoniorum agrum invadant et Lacedaemonios maleficiis afficiant, Athenienses ratione quam poterunt acerrima Lacedaemoniis opem pro facultate ferant; si vero agrum populati discesserint, haec civitas a Lacedaemoniis et Atheniensibus pro hoste habeatur, et ab utrisque malo afficiatur, et de deponendo bello statuant simul ambae civi tates. Haec autem juste et alacriter et sine dolo fiant.