History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

De Scionaeis vero et Toronaeis et Sermyliis, et si quam aliam civitatem habent Athenienses, Athenienses de ipsis et de reliquis civitatibus arbitratu suo statuant.

Jusjurandum vero praestent Athenienses apud Lacedaemonios eorumque socios per singulas civitates. Utrique autem jusjurandum more patrio receptum, quod in utraque civitate maximum habetur, jurent. Jusjurandum autem in haec verba juretur : « Stabo his pactis atque his foederibus juste et sine dolo. » Lacedaemonii autem eorumque socii jusjurandum eodem modo apud Athenienses jurent,