History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Lace-

211
daemonii vero eorumque socii Panacium Atheniensibus reddant. Et vicissim Athenienses reddant Lacedaemoniis Co* ryphasium et Cythera et Methonen et Pteleum et Atalanten et quoscunque Lacedaemoniorum captivos in carcere, vel Athenis, vel alibi intra suae ditionis fines habent; item dimittant Peloponnesios, qui Scionae obsidentur, ceterosque Lacedaemoniorum socios, quotquot sunt Scionae, et quotquot Brasidas eo misit, et si quis Lacedaemoniorum socius vel Athenis in carcere est vel alibi intra fines imperii, quod Athenienses habent, in carcere. Vicissim etiam Lacedaemonii eorumque socii eodem modo reddant quoscunque Atheniensium sociorumve penes se habent.

De Scionaeis vero et Toronaeis et Sermyliis, et si quam aliam civitatem habent Athenienses, Athenienses de ipsis et de reliquis civitatibus arbitratu suo statuant.