History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Item ne arma inferre liceat ob damnum faciendum neque Lacedaemoniis eorumque sociis adversus Athenienses eorumque socios, neque Atheniensibus eorumque sociis adversus Lacedaemonios eorum-que socios, neque arte ulla neque machinatione. Si qua vero controversia inter eos oriatur, jure agant et jurejurando, et conventis, quae fecerint.

Lacedaemonii vero eorumque socii Amphipolin Atheniensibus reddant. Incolis vero civitatum, quascunque Lacedaemonii Atheniensibus tradiderunt, cum suis facultatibus abire liceat, quocunque voluerint; ipsae vero civitates liberae sint, ita tamen, ut pendant tributum, quod Aristidis tempore impositum pendebant. Arma vero illis inferre nocendi causa ne liceat Atheniensibus eorumque sociis, si tributum pendant, ex quo foedus factum est. Sunt autem civitates hae, Argi Ius, Sta-girus, Acanthus, Scolus, Olynthus, Spartoius. Neutrorum vero sociae sint, neque Lacedaemoniorum neque Atheniensium ; si tamen Athenienses liis civitatibus persuadere possint , Atheniensibus societatem cum iis volentibus facere liceat.