History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

tandem vero eam Lacedaemonios impulisse, ut eum, qui in Lycaeum confhgerat, propter suum ex AUica reditum, ad quem muneribus adductus videbatur, et qui dimidiatas aedes templi Jovis Lacedaemoniorum metu tunc incolebat, undevicesimo post anno ejusmodi choris atque sacrificiis reducerent, quibus, quum prunum Lacedaemonem condiderunt, reges creatos prosequebantur.

Plistoanax igitur hanc criminationem graviter fe-

210
rens, et existimans, in pace quidem nnlla calamitate inter-veniente et simul Lacedaemoniis suos recipientibus se quoque inimicorum criminationibus minus obnoxium fore, sed belli tempore semper necesse esse civitatis principes calamitatum nomine criminationibus obnoxios esse, ad compositionem animo fuit propenso.

Atque per illam hiemem in colloquium ibant, et vere jam instante apparatus hostilis a Lacedaemoniis minaciter illis ante intemptatus est, qui nuntiis per civitates circummissis indicebatur ut ad munitiones obsidionis causa exstruendas pertinens, quo facilius Athenienses dicto audientes essent, et postquam in conciliis post multa postulata ultro citroque ab utrisque in medium prolata conveniebat, ut pax fieret ea conditione, ut utrique redderent ea, quae bello cepissent, Nisaeam vero Athenienses retinerent (qutfm enim Plataeam vicissim repeterent, Tlie-bani dixerunt, se hanc urbem tenere neque vi neque proditione, sed deditione ab ipsis facta, et Athenienses quoque eodem modo Nisaeam a se teneri dixerunt), tunc igitur Lacedaemonii , sociis suis advocatis, quum celeri omnes praeter Boeotos et Corinthios et Eleos et Megarenses (liis enim quae fiebant haud placebant) bellum finiendum censuissent, compositionem fecerunt et firdus cum Atheniensibus percusserunt, et jurejurando confirmarunt, et vicissim illi apud Lacedaemonios, haec.

« Foedera fecerunt Athenienses et Lacedaemonii, et socii in has conditiones, et in singulis civitatibus haec jurejurando rata habuerunt.

Quod attinet ad puhlica sacra, licere cuilibet tuto terra marique eo proficisci et immolare et oracula consulere et sacros legatos mittere patrio instituto. Fanum vero templumque Apollinis, quod est Delphis, ipsosque Delphos liberos esse, ita ut utantur suis legibus et suis vectigalibus et suis judiciis et inter se et in terra sua patrio instituto.

Esse porro foedera annos quinquaginta Atheniensibus et Atheniensium sociis ac Lacedaemoniis et Lacedaemoniorum sociis sine dolo malo et sine noxa terra marique.