History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Accidit etiam, ut statim post proelium ad Amphipolin commissum et Rhamphiae ex Thessalia reversionem neutri ullam belli pariem amplius attingerent, sed animos ad pacem potius propensos haberent, Athenienses quidem, quod et apud Delium et paulo post rursus ad Amphipolin cladem accepissent, nec certam virium spem amplius haberent, qua freti foedera prius admittere noluerant, existimantes , se propter praesentem felicitatem superiores evasuros;
et simul socios suos reformidabant, ne propter belli offensiones elati magis a se deficerent, eosque poenite-bat, quod post res ad Pylum gestas idoneam occasionem nacti compositionem non fecissent;
Lacedaemonios vero vicissim, quod bellum ipsis prrnter opinionem eveniret, in quo intra paucos annos Atheniensium potentiam se eversuros putarant, si eorum agrum vastarent, et quod contra in illam calamitatem incidissent, quam in insula acceperant, qualis nunquam ante Spartae contigerat, quum simul et ager latrociniis infestaretur ab illis, qui e Pylo et Cytheris prodibant, et Helotes ad hostes transfugerent, et suspicio semper esset, nc et illi, qui domi remanebant, confisi iis, qui extra erant, pro praesenti rerum suarum statu, sicut et