History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sub eadem aestatis extremae tempora Rhamphias et Autocbaridas et Epicydidas Lacedaemonii nongentorum gravis armaturae militum supplementum in Thraciam ducebant , et quum Heracleam, quae est in agro Trachinio, pervenissent, quicquid iis non recte se habere videbatur, constituebant.

Sed quum ibi morarentur, hoc proelium interea commissum est, et aestas finiebatur.

Insequentis autem hiemis initio statim Ramphias, et qui cum eo erant, ad Pierium usque Thessaliae montem progressi sunt; sed quum Thessali eos transire prohiberent, simul etiam quum Brasidas obiisset, ad quem has copias ducebant, domum reverterunt, existimantes haudquaquam amplius tempus opportunum esse, tam quod Athenienses proelio victi discessissent, tum quod idonei ipsi non essent ad peragendum aliquid eorum, quae Brasidas animo conceperat