History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Insequentis hiemis initio Lacedaemonii copias in agrum Argivum educere statuerant, sed quum in finibus sacrificium pro transitu facientes litare^non potuissent, domum reverterunt. Argivi vero, quod illi in suum agrum invadere statuissent, de nonnullis, qui in urbe erant, suspicionem susceperunt, et eorum alios quidem comprehenderunt, alii vero ex ipsorum manibus elapsi profugerunt.
Sub idem quoque tempus Melii rursus Atheniensium munitionem ab alia parte aggressi, ubi non multi custodes aderant, eam partem ceperunt.