History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Post haec Athenienses praesidio quum ex suis tum ex sociorum copiis et a mari et a terra relicto cum majore copiarum parte domum redierunt. Reliqui autem in obsidione urbis manebant.
Sub idem tempus Argivi irruptione in agrum Phliasium facta et a Phliasiis et a suis exsulibus per insidias excepti circiter octoginta perierunt.
Et Athenienses, qui Pyli erant, magnam Lacedaemoniorum prapdam ceperunt; et Lacedaemonii ideo ne sic quidem solutis foederibus bellum iis faciebant; edicto tamen permiserunt cuitibel de suis, ut praedam ex Atheniensium finibus aget et.
Et Corinthii privatarum quarumdam controversiarum causa bellum Atheniensibus intulerunt; ceteri autem Peloponnesii quiescebant
Ceperunt vero etiam Melii munitionis ab Atheniensibus exstructae eam partem, quae forum spectabat, noctu eam aggressi, et nonnullos viros interfecerunt, et frumentum aliumque commeatum quam plurimum potue-