History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Melii igitur haec responsa dederunt; Athenienses vero e colloquio jam digredientes dixerunt« enimvero vos soli ut nobis videmini, his vestris consiliis res quidem futuras certiores esse judicatis, quam quae cernuntur, res vero occultas eo quod eas cupitis, ut praesentes jam spectatis , et quoniam Lacedaemoniis et fortunae et spei jam plurimum vos commisistis et credidistis, plurimum etiam labemini. »

Atque Atheniensium quidem legati ad castra redierunt; duces vero eorum, quum Melii nullo modo morem iis gerere vellent, ad bellum continuo se converterunt, et opus inter se per civitates partiti Melios vallo circumdederunt.

Post haec Athenienses praesidio quum ex suis tum ex sociorum copiis et a mari et a terra relicto cum majore copiarum parte domum redierunt. Reliqui autem in obsidione urbis manebant.