History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Animadvertimus autem, vos, quamvis de salute vestra vos consultaturos dixeritis, nullam tamen in tanto sermone mentionem ullius rei fecisse, qua homines freti se servatum iri arbitrentur, sed ea quidem, in quibus firmissimum vestrae salutis praesidium collocatis, in spe et cunctatione posita sunt, praesentes vero opes parvas sunt ad vos tutandos adversus opes jam contra vos instructas. Quapropter magnam declaratis consilii amentiam, nisi nobis semotis aliquid aliud his prudentius adhuc decernatis.
Non autem certe quidem ad verecundiam, que in foedis et apertis periculis homines plerumque perdit, jam vos convertetis. Multos enim, quamvis adbuc manifeste cernerent, in qualia ferrentur, tamen ea, que turpitudo vocatur, vi nominis animos allicientis, quum verbo superati essent, eo adduxit, ut re ipsa sua sponte in gravissimas calamitates inciderent, et dedecus turpius propter suair stultitiam potius quam propter fortunam acciperent,