History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ath. Non, siquidem sapienter consultetis; neque enim vobis ex aequo nobiscum est de virorum virtute certamen, ne in dedecus incurratis, sed potius de salute consultatio , ne multo polentioribus resistatis.

Mel. Sed scimus, res bellicas interdum exitus habere magis communes, quam pro diversa utrorumque multitudine. et nobis, si statim quidem cesserimus, nulla spes superest, sed si rem geramus, spes adhuc est fore ut recte consistamus.

Ath. Spes vero, quae periculi est solalium, illos quidem, qui in ea magna opum abundantia utuntur, quamvis damno afliciat, non tamen evertit; ab illis autem, qui de summa suarum fortunarum aleam jaciunt (nam spes natura prodiga est), simul et cognoscitur post eorum calamitatem, et cognitam eam si qua in re adhuc cavere poterit, non deficit.

Quare vos, qui infirmi estis et in unico rerum momento positi, hoc ne velitis accidere vobis, neve vulgo hominum similes esse, qui, quum humanis subsidiis conservandae salutis facultas adhuc adsit, postquam certa; spes eos ab hoste pressos destituerunt, ad incertas confugiunt , ad divinationem et oracula, et quae alia hujus generis inter sperandum damna afferunt.