History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
At dextrum Atheniensium cornu magis manebat, et Cleo quidem, ita ut principio non manere constituerat, statim fugit, et a Myrcinio peltato exceptus, ab eo interfectus est; ejus vero gravis armaturae milites, facto globo in collem conversi Clearidam bis terve irruentem propulsabant, nec prius cesserunt, quam Myrciniorum et Chalcidensium equitatus et peltati circumsistentes atque jaculis petentes in fugam eos verterunt.
Quum autem sic universus Atheniensium exercitus jam aegre diffugisset, et ipsorum multi per montes ad varias vias se convertissent, quotquot non perierunt aut statim in ipso congressu aut a Chalcidensium equitatu ac peltatis, reliqui Eionem se receperunt.
Qui vero Brasidam ex proelio exportarant et servarant, adhuc spirantem in urbem importarunt , et cognovit ille quidem suos vicisse, sed non multo spatio interjecto animam efflavit.
Reliquus autem exercitus, qui cum Clearida erat, quum a persequendis hostibus rediissel, cadavera spoliavit, et tropaeum erexit.