History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque ipse quidem per illas portas, quae ad vallum ducebant, perque primas longi muri, qui tunc exstabat, egressus, cursu contendit recta per illam viam, ubi nunc per firmissimam illius loci munitionem eunti tropaeum erectum visitur; et aggresssus Athenienses simul et sua confusione territos, et ipsius audaciam extimescentes, per medium agmen in fugam vertit.
Et Clearidas, ut constitutum erat, eodem tempore per Thracias portas eruptione facta cum exercitu in hostem ferebatur. Accidit autem, ut hac inopinata et repentina eruptione Athenienses utrinque perturbati trepidarent;
ac sinistrum quidem eorum cornu, quod erat Eionem versus , quod quidem jam processerat, statim divulsum fugere coepit; et Brasidas, hoc jam fugiente, secundum dextrum procedens, vulneratus est, atque Athenienses quidem eum cadentem non animadverterunt, sed qui proximi stabant, sublatum absportarunt.
At dextrum Atheniensium cornu magis manebat, et Cleo quidem, ita ut principio non manere constituerat, statim fugit, et a Myrcinio peltato exceptus, ab eo interfectus est; ejus vero gravis armaturae milites, facto globo in collem conversi Clearidam bis terve irruentem propulsabant, nec prius cesserunt, quam Myrciniorum et Chalcidensium equitatus et peltati circumsistentes atque jaculis petentes in fugam eos verterunt.
Quum autem sic universus Atheniensium exercitus jam aegre diffugisset, et ipsorum multi per montes ad varias vias se convertissent, quotquot non perierunt aut statim in ipso congressu aut a Chalcidensium equitatu ac peltatis, reliqui Eionem se receperunt.