History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quare se quoque, si ampliorem illorum agri partem in suam potestatem redigere possent, eam retenturos; nunc vero se ex ea parte, in qua essent, utpote ex suo agro, nequaquam sua quidem sponte discessuros.

Aquam etiam se necessitate coactos movisse, quam non per insolentiam sibi imposuissent, sed ab illis qui priores in suum agrum irrupissent, inter defeu-sionem se ea uti coactos esse.

Consentaneum autem esse, veniam aliquam vel ab ipso deo dari omnibus, quae propter bellum aut aliquam aliam periculi necessitatem committerentur. Nam et delictis non voluntariis aras deorum esse refugium, scelerisque nomen impositum illis flagitiis, quae quis nulla necessitatis vi compulsus admittat, non autem illis, quae homines rebus adversis coacti committere ausi sint.

Ipsosque multo magis impie facere, qui pro templis cadavera militum restituere vellent, quam eos, qui templorum pretio nollent sibi parare ea, quae non deceret.