History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Haec quum caduceator dixisset, Athenienses suo caduceatore ad Boeotos misso, negarunt se ullam injuriam templo fecisse, nec in posterum sua sponte se ullo modo id laesuros; nam ne initio quide m se hac de causa id ingressos esse, sed potius, ut illinc eos, qui injuriam sibi facerent, ulciscerentur.
Esse autem Graecorum institutum, ut penes quos fuerit imperium cujusque regionis, sive magnae, sive parvae, penes eosdem semper etiam templa sint, iis ceremoniis culta, quibus coli possint praeter eas, quae moribus jam sunt receptae.
Etenim et Boeotos, et ceterorum plerosque, quotquot agrum aliquem pristinis colonis per vim expulsis incolant, aliena templa primum invasisse, et nunc ea pro suis possidere.
Quare se quoque, si ampliorem illorum agri partem in suam potestatem redigere possent, eam retenturos; nunc vero se ex ea parte, in qua essent, utpote ex suo agro, nequaquam sua quidem sponte discessuros.