History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Boeoti vero his opposuerunt, qui vim eorum propulsarent, et quum omnes ipsorum res recte haberent, in summo colle apparuerunt, et cum armis ibi substiterunt acie instructa, ut pugnaturi erant, septem ferme gravis armature millia, levis vero supra decem millia, equites mille et peltati quingenti.
Dextrum autem cornu tenebant Thebani eorumque contributi, medii vero erant Haliartii et Coronaei et Copaeeuses, ceterique lacus accolae; sinistrum vero tenebant Thespienses et Tanagraei et Orchomenii. In cornu autem utroque erat equitatus, et levis armatura. Et Thebani quidem milites in quinos et vicenos in altitudinem digesserant, reliqui vero ut quibusque contigit.
Atque hic quidem erat Boeotorum apparatus haecque aciei instructae ratio;
Athenienses vero, qui hostibus numero pares' erant, totum gravis armaturae exercitum in octonos tantum milites in altitudinem digesserunt, equitatus vero in
Quum autem in acie jam starent, ei concursuri essent, Hippocrates dux secundum ordines jam jamque accedens Atheniensium exerdtum adhortabatur, et dicebat haec fere :
« Brevis quidem erit, o Athenienses, haec adhortatio, sed apud viros fortes idem valet, et memoriam potius revocat quam proponit imperium.