History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
quumque omnes Boeoti ad opem ferendam undique concurrissent (nondum enim Hippocrates ab altera parte eos calamitate afficiebat in eorum terram profectus), Siphae et Cliae-ronea ante occupantur. Quum autem illi, qui res novas moliebantur, erratum animadvertissent, in civitatibus nihil moverunt.
Hippocrates vero excitato omni Atheniensi populo, civibus ipsis et ioquilinis et e peregrinis quotquot aderant, posterior ad Delium pervenit, quum Boeoti a Siphis jam re-
Fossam circa templum et fanum ducebant, et humum ex ipsa fossa egestum pro muro aggerebant, et vallos utrinque defigentes excisa vinea, quae circa templum erat, injiciebant simul et lapides et lateres ex proximis aedificiis detrahentes, et omni ratione munitio* nem illam excitabant. Turresque ligneas posuerunt, ubi locus opportunus erat fanique nullum erat aedificium; nam quae fuerat porticus, collapsa erat.
Quum autem tertio die, ex quo domo discesserant, opus aggressi essent, quum hunc ipsum diem, tum etiam quartum in opere faciendo consumpserunt et quintum usque ad prandii tempus.