History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nec multo post Stagirus etiam, Andriorum colonia, defecit. Atque haec quidem hac aestate facta sunt.
Sequentis autem hiemis initio statim, quum Hippocrati et Demostheni Atheniensium imperatoribus res Boeotorum proderentur, et oporteret Demosthenem quidem eum classe ad Siphas occurrere, illum vero ad Delium, facto dierum errore, ad quos utrumque cum suis copiis proficisci oportebat, Demosthenes quidem (|uum prius ad Siphas appulisset, et Acarnanas multosque ex illis locis socios in sua classe haberet, voto frustratus est, insidiis per Nicomachum, virum Phocensem ex Phanoteo, detectis, qui rem Lacedaemoniis indicavit, illi vero Boeotis;