History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Neque vero dominatum affectamus, sed potius quum alios dominatu dejicere studeamus, plerisque injuriam faceremus, si dum libertatem universis afferimus, vos resistentes toleraremus.

De his recte consultate et hoc certamen inite, ut et Graecis libertatis capessendae principes existatis, et sempiternam gloriam paretis, et simul ipsi vestrarum privatarum rerum nullam jacturam faciatis, et universae civitati pulcherrimum nomen faciatis.»

Atque Brasidas quidem haec verba fecit; Acanthii vero multis prius in utramque partem dictis, quum propter Brasidae verba ad persuadendum apposita, tum etiam fructuum amittendorum metu, suffragiis clam latis, plerique defectionem ab Atheniensibus faciendam censue-runt, et quum ipsum ad illud jusjurandum adegissent, quo summi Lacedaemoniorum magistratus jurato eum emiserant, fore socios sui juris, quoscunque adjungeret, ita demum ejus exercitum receperunt.

Nec multo post Stagirus etiam, Andriorum colonia, defecit. Atque haec quidem hac aestate facta sunt.