History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quod si me vobis ista proponente dicetis facultatem vobis deesse, sed tamen, quod nobis benevoli sitis, exigetis, ut vobis citra damnum vestrum nos rejicere liceat, et ut ne periculo nobis carere libertas videatur, et dicetis aequum esse, eam illis offerre, qui etiam eam accipere possint, nullum vero invitum cogere , deos et heroas indigenas testabor, quod bono vestro veniens nihil verbis prolicio, agrumque vestrum pervastando vos cogere conabor,
nec amplius existimabo me injuste facere, sed vel duabus de causis necessariis aequitatem a me stare, partim quidem propter Lacedaemonios, ne hac vestra benevolentia, si nobis non adducemini, laedantur pecuniis , quas Atheniensibus penditis; partim vero propter Graecos omnes, ne a vobis impediantur servituti se subtrahere.