History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quod ego atque exercitus, viri Acanthii, a Lacedaemoniis huc emissi sumus, aperte declarat veram

182
esse causam, quam belli initio praediximus Atheniensibus, nos ut Graeciam in libertatem vindicemus, bellum esse gesturus;

si autem sero venimus, decepti opinione belli, quod in illis regionibus geritur, qua speravimus fore, ut sine vestro periculo Athenienses debellaremus, nemo repre-hendat;mmc enim, quando facultas est data, venimus, et vobiscum operam dabimus, ut eos debellemus.