History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Perdiccas vero dicebat neque tamquam judicem suarum controversiarum Brasidam a se arcessitum esse, sed potius tamquam hostium destructorem, quos ipse denuntiasset, et eum injuste facturum, si se dimidium ejus exercitus alente , oum Arrhibaeo congrederetur.
Brasidas tamen, Perdicca invito ac repugnante, convenit Arrhibaeum, ejusque verbis adductus exercitum abduxit, priusquam in ejus agrum irruptionem fecisset. Perdiccas vero ab eo tempore pro dimidia tertiam stipendii partem dedit, quod injuriam sibi fieri putaret.