History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nam et ipse Arrhibaeus per caduceatorem rem transigere temptabat, paratus controversiam Brasidae arbitrio committere, et Chalcidensium legati, qui una aderant, ipsum commonefaciebant, ne Perdiccae eximeret ea, quae timeret, ut ad suas etiam res constituendas ejus opera promptiore uti possent.
Et vero simul etiam Perdiccae legati Lacedaemonem missi tale quiddam jactaverant, multa ipsum ex sibi finitimis circa locis ad illorum societatem adductuhim; his igitur de causis Brasidas communi magis utriusque studio res Arrhi-baei tractare volebat.
Perdiccas vero dicebat neque tamquam judicem suarum controversiarum Brasidam a se arcessitum esse, sed potius tamquam hostium destructorem, quos ipse denuntiasset, et eum injuste facturum, si se dimidium ejus exercitus alente , oum Arrhibaeo congrederetur.