History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nam quum primus illinc prodiisset, et omnibus in rebus vir bonus visus esset, firmam spem reliquit, ceteros quoque ejus esse similes.
Tunc igitur postquam in Thraciam pervenit, Athenienses re cognita Perdiccam hostem judicant, eum rati hujus adventus auctorem esse , et apud socios, qui in illa regione erant, firmiora praesidia collocarunt.
Perdiccas autem assumpto statim Brasida ejus que exercitu cum suis copiis Arrhibaeo Bromeri filio, Lyncestarum Macedonum regi, sibi finitimo, bellum intulit, et propter controversiam, quae ipsi cum eo intercedebat, et quod eum in euam potestatem redigere cupiebat.