History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quod enim
Nam quum primus illinc prodiisset, et omnibus in rebus vir bonus visus esset, firmam spem reliquit, ceteros quoque ejus esse similes.
Tunc igitur postquam in Thraciam pervenit, Athenienses re cognita Perdiccam hostem judicant, eum rati hujus adventus auctorem esse , et apud socios, qui in illa regione erant, firmiora praesidia collocarunt.
Perdiccas autem assumpto statim Brasida ejus que exercitu cum suis copiis Arrhibaeo Bromeri filio, Lyncestarum Macedonum regi, sibi finitimo, bellum intulit, et propter controversiam, quae ipsi cum eo intercedebat, et quod eum in euam potestatem redigere cupiebat.
Ubi autem cum suis copiis et Brasida ad Lynci ingressum pervenit, Brasidasdixit, se velle, priusquam bellum Arrhibaeo inferretur, eum convenire, verbisque, si posset, ad societatem cum Lacedaemoniis faciendam adducere.
Nam et ipse Arrhibaeus per caduceatorem rem transigere temptabat, paratus controversiam Brasidae arbitrio committere, et Chalcidensium legati, qui una aderant, ipsum commonefaciebant, ne Perdiccae eximeret ea, quae timeret, ut ad suas etiam res constituendas ejus opera promptiore uti possent.