History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ita enim existimabant et ipsam insulam Atheniensibus hostem fore, atque etiam continentem, utpote quae nullum haberel locum ad exscensum faciendum; nam quum illa ipsius Pyli ora, quae extra portus ostium erat, et quae altum spectabat, importuosa esset, sciebant eos non habituros, unde proficiscerentur ad suos adjuvandos; se vero sine proelio navali et sine periculo locum expugnaturos, ut quidem erat verisimile, quod nullus in eo commeatus esset, et quod ab exiguo apparatu occupatus esset.

Quum autem hanc sententiam comprobassent, milites in insulam transportabant, ex omnibus lochis sortiti. Atque primo quidem etiam alii subinde per vices eo trajecerunt; postremi vero, qui etiam illic deprehensi sunt, erant quadringenti et viginti, praeter Helotas, qui circum ipsos erant; praeerat iis autem Epitadas Molobri filius.