History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Demos thenes vero, quum Peloponnesii navigationis cursum eo adhuc tenerent, duas naves clara ocius emisit, quae nuntiarent Eurymedonti et ceteris Atheniensibus, qui cum classe ad Zacynthum erant, ut celeriter venirent, quod locus in discrimine versaretur.

Et illae quidem duae naves, prout Demosthenes mandarat, magnam in navigando celeritatem adhibebant; Lacedaemonii vero se ad illius loci munitionem terra marique oppugnandam parabant, sperantes facile se capturos opus properanter factum, et in quo pauci propugnatores essent,

Ceterum cum etiam Atticarum navium e Zacyntho auxilia ventura exspectarent, in animo habebant, nisi forte prius munitionem expugnassent, ipsas etiam portus fauces obstruere, ne Atheniensibus in eo consistere liceret.

Insula enim nomine Sphacteria ante portum porrecta et prope adjacens efficit et portum tutum et introitus angustos, ut hac quidem, qua ad Atheniensium munitionem et Pylum vergit, bina navigia, illae vere, qua vergit ad reliquam continentem, octona vel novena transire possint; totaque silvestris et propter solitudinem invia, et quindecim ferme stadiorum magnitudine erat.