History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hoc igitur modo Brasidas Thessaliam cursu celeriter transivit, antequam ullus ad impediendum paratus esset et ad Perdiccam et in agrum Chalcidensem pervenit.

Nam qui in Thracia ab Atheniensibus defecerant, et Perdiccas, quoniam res Atheniensium secundae erant, sibi metuentes.exercitum ex Peloponneso arcessiverant, Clial-cidensee quidem, quod Athenienses primum contra se venturos suspicarentur (simul autem |et finitimae iis civitates, quae non defecerant, occulte illos arcessebant,) Perdiccas vero non quod aperte hostis esset, sed quod et ipse pristinas cum Atheniensibus discordias reformidaret, praecipue vero, quod Arrhibaeum Lyncestarum regem in suam potestatem redigere cuperet.

Praesens autem Lace. daemoniorum calamitas eis opportune cecidit ad exercitum ex Peloponneso facilius educendum.

Quum enim Athenienses Peloponneso et maxime ipsorum Lacedaemoniorum agro imminerent, hi sperabant fore ut praecipue hoc modo eos averterent, si vicissim illos incommodo allicerent, copiis ad eorum socios missis, praesertim quum hi parati essent ad exercitum alendum et ipsos etiam ad defectionem faciendam accerserent.

Simul etiam Helotum partem ipsis commodum accidebat quod sub aliqua causa emittere poterant, ne propter praesentem rerum statum Pylo occupata aliquid novi molirentur,

quando quidem hoc quoque fecerunt sinistrum eorum animum et multitudinem reformidantes; semper enim apud Lacedaemonios pleraque de Helotibus instituta ad cavendas maxime eorum insidias pertinebant. Edixerunt, ut, quotquot ex iis se fortissime contra hostes pugnasse persuasum haberent, secernerentur, quod eos libertate donare statuissent, hoc modo mentem illorum explorantes, et existimantes, prout se primus quisque libertate dignum esse censuisset, sic etiam hos ipsos potissimum prae animi elatione impetum in se facturos.