History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hippocrates autem cum urbanis copiis, quum tempus opportunum afforet, ipse quidem bellum Boeotis illaturus erat, Demosthenem vero cum quadraginta navibus Naupactum praemiserat, ut coacto ex illis locis exercitu Acarnanum et ceterorum sociorum ad Siphas navigaret, quippe proditione eas capturus; dies autem inter eos con-stiluta erat, qua haec confici oportebat.

Demosthenes autem quum eo pervenisset, et (Eniadas ab universis Acarnanibus in Atheniensium societatem adactos reppe* risset et ipse omnia sociorum, qui in illa regione erant, auxilia evocasset, adversus Salynthium et Agraeos primum cum exercitu profectus, ceterisque rebus in suam potestatem redactis, sese praeparabat, ut, quando opus esset, ad Siphas occurreret.

Brasidas autem per hoc ipsum aestatis tempus cum mille et septingentis gravis armaturae militibus ad obeundas res Thraciae pergens quum pervenisset Heracleam, quae est in agro Trachinio, et, praemisso Pharsalum ad amicos nuncio cum mandato, ut se exercitumque suum per Thessaliam deducerent, accessissent ad eum Melitiam Achaiae oppidum Panaerus et Dorus et Hippolochidas et Torylaus et Strophacus Chalcidensium publicus hospes, ita demum tunc ire perrexit.

Deducebant eum autem quum alii Thessali, tum ex Larissa Niconidas, Perdiccae amicus. Nam et alioqui Thessaliam sine duce pertransire difficile erat, et cum armis quidem etiam omnibus pariter Graecis res erat suspecta, per finitimorum regionem venia non impetrata transire; perpetuoque Thessalorum plebs Atheniensibus erat benivola. Quare nisi Thessali ex patrio instituto paucorum dominatu potius, quam juris aequabilitate usi essent, profecto nunquam ulterius processisset,

siquidem vel tunc alii contrariae factionis Thessali ei iter facienti ad flumen Enipeum obviam facti obstabant et injuste facere dicebant, quod sine publica totius gentis auctoritate transiret.

Ii vero, qui deducebant, dixerunt, se nec ipsis invitis eum traducturos, et quum ad se repente advenisset, se pro hospitii necessitudine, quae sibi cum eo intercederet, eum deducere. Dicebat etiam Brasidas ipse, se Thessalorum agro ipsisque amicum transire, et Atheniensibus hostibus suis, non autem illis arma inferre, nec ullas scire inter Thessalos et Lacedaemonios inimicitias esse, propter quas alteri alterorum solo non uterentur; seque nunc invitis ipsis non progressurum (nec etiam ejus rei sibi facultatem fore), neque tamen

180
aequum putare, si prohiberetur.