History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quidam Siphas per proditionem tradituri erant; Siphae autem sunt oppidum agri Thespici maritimum, in sinu Crisaeo situm. Chaeroneam vero, quffi accensetur Orchomeno, qui prius Minyeus, nunc vero Foeotius appellatur, alii ex Orchomeno dedituri erant, et Orchomenii exsules praecipue rem adjuvabant, et homines ex Peloponneso mercede conducebant; est autem Chaeronea oppidum in extremis Boeotiae finibus situm, Plianoti-dem versos, quae est in agro Pliocensi; et nonnulli Phocenses consilii participes erant.
Athenienses autem oportebat occupare Delium, Apollinis templum in agro Tanagraeo situm, Euboeam versus, et haec simul fleri condicta
Et si conatus iste feliciter successisset et Delium muro clausum esset, facile sperabant, etiam si non protinus aliquid innovaretur in rerumpublicarum Boeotiarum statu, si haec loca occupata essent et ager latrociniis infestaretur et singulis brevi locorum spatio perfugium esset, res in eodem statu non permansuras, sed temporis progressu Athenienses, si se adjunxissent iis, qui defecissent, illi vero non frequentes copias haberent, res illas in statum sibi commodum adducturos.
Haec igitur consilia tali modo agitabantur;