History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam quidam Boeoti, qui in civitatibus erant, illarum statum commutare, et in popularem, qualis erat is, quo Atheniensium respublica regebatur, convertere cupientes, eum Hippocrate et illo de rebus Boeotiis innovandis agebant, et maxime Ptoeodoro exsule Thebano auctore, hunc in modum res praeparatae sunt.

Quidam Siphas per proditionem tradituri erant; Siphae autem sunt oppidum agri Thespici maritimum, in sinu Crisaeo situm. Chaeroneam vero, quffi accensetur Orchomeno, qui prius Minyeus, nunc vero Foeotius appellatur, alii ex Orchomeno dedituri erant, et Orchomenii exsules praecipue rem adjuvabant, et homines ex Peloponneso mercede conducebant; est autem Chaeronea oppidum in extremis Boeotiae finibus situm, Plianoti-dem versos, quae est in agro Pliocensi; et nonnulli Phocenses consilii participes erant.

Athenienses autem oportebat occupare Delium, Apollinis templum in agro Tanagraeo situm, Euboeam versus, et haec simul fleri condicta

179
die, ne Boeoti frequentibus copiis ad opem Delio ferendam undique concurrerent, sed ad suas quique ipsorum res motas proficiscerentur.

Et si conatus iste feliciter successisset et Delium muro clausum esset, facile sperabant, etiam si non protinus aliquid innovaretur in rerumpublicarum Boeotiarum statu, si haec loca occupata essent et ager latrociniis infestaretur et singulis brevi locorum spatio perfugium esset, res in eodem statu non permansuras, sed temporis progressu Athenienses, si se adjunxissent iis, qui defecissent, illi vero non frequentes copias haberent, res illas in statum sibi commodum adducturos.

Haec igitur consilia tali modo agitabantur;

Hippocrates autem cum urbanis copiis, quum tempus opportunum afforet, ipse quidem bellum Boeotis illaturus erat, Demosthenem vero cum quadraginta navibus Naupactum praemiserat, ut coacto ex illis locis exercitu Acarnanum et ceterorum sociorum ad Siphas navigaret, quippe proditione eas capturus; dies autem inter eos con-stiluta erat, qua haec confici oportebat.