History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Megarenses vero, qui in urbe erant, quum Athenienses quoque domunc rediissent, quotquot rerum cuig Atheniensibus actarum maxime participes fuerant, quia sciebant, se conspecto
178
esse, confestim se subduxerunt; ceteri vero colloquio cum exsulum amicis habito eos, qui apud Pegas erant, reduxerunt, quum eos sanctissimo jurejurando obstrinxissent, ut omnem praeteritarum injuriarum memoriam deponerent, et optimo publico consulerent. At illi postquam magistratus gerere coeperunt armaque lustrarunt, dispositis cohortibus delegerunt ex inimicis et iis, qui Atheniensium partibus maxime favisse videbantur, ad centum viros, et quum de his populum suffragia aperte ferre coegissent, postquam damnati sunt, eos interfecerunt, et reipublica; statum in oligarchiam maxima ex parte commutarunt.
Atque haec status commutatio a paucissimis ex seditione facta diutissime duravit.