History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Postea vero Brasidas ejusque copiae propius mare et Megara urbem accesserunt, et occupato loco idoneo acie instructa quiescebant, existimantes fore, ut Athenienses contra se venirent, et scientes Megarenses circumspicere, utrorum esset futura victoria.
Utrumque autem opportune sibi cadere existimabant, simul quidem, si ipsi hostem priores non aggrederentur, nec proelii periculosi initium sua sponte facerent, siquidem aperte demonstraverant, se ad hostem propulsandum paratos esse, sibiqUe quodammodo sine pulvere et labore victoriam merito tribui , simul etiam, quod ad Megarenses attineret, rem sibi feliciter cessuram.
Si enim in illorum conspectum non venissent, rem nullo modo in fortunae arbitrio futuram, sed procul dubio se urbem quasi victos protinus amissuros fuisse; nunc vero illud etiam fortasse eventurum, ut ipsi Athenienses proelium detrectarent, atque ita res eae, quarum causa venerant, sibi sine proelio contingerent.