History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nam equitatus Baroti praefectum, et aliquot alios ad ipsam Nisaeam provecti Athenienses interfectos spoliarunt, et corpora etiam ipsorum potiti per inducias reddiderunt, et tropaeum statuerunt; neutri tamen in hoc toto proelio certum minimeque dubium adepti pugnae eventum dirempti sunt, sed Boeoti quidem ad suos, Athenienses vero ad Nisaeam se receperunt.
Postea vero Brasidas ejusque copiae propius mare et Megara urbem accesserunt, et occupato loco idoneo acie instructa quiescebant, existimantes fore, ut Athenienses contra se venirent, et scientes Megarenses circumspicere, utrorum esset futura victoria.
Utrumque autem opportune sibi cadere existimabant, simul quidem, si ipsi hostem priores non aggrederentur, nec proelii periculosi initium sua sponte facerent, siquidem aperte demonstraverant, se ad hostem propulsandum paratos esse, sibiqUe quodammodo sine pulvere et labore victoriam merito tribui , simul etiam, quod ad Megarenses attineret, rem sibi feliciter cessuram.
Si enim in illorum conspectum non venissent, rem nullo modo in fortunae arbitrio futuram, sed procul dubio se urbem quasi victos protinus amissuros fuisse; nunc vero illud etiam fortasse eventurum, ut ipsi Athenienses proelium detrectarent, atque ita res eae, quarum causa venerant, sibi sine proelio contingerent.
Quod etiam evenit. Megarenses enim, quum Athenienses ex Nisaea egressi aciem quidem ad longos muros instruxissent, sed tamen ipsi quoque quiescerent, Peloponnesiis eos non invadentibus, quum quidem horum quoque duces reputarent, sibi periculum non esse par; nam quum pleraque feliciter sibi jam successissent, si priores proelium adversus copias suis majores inirent, aut victores se Megara capturos, aut victos amissa praestanlissima totius exercitus parte, cladem accepturos, illos vero, quod exercitum ex omnibus Peloponnesii civitatibus collectum haberent, cum singulis etiam singularum civitatum partibus merito paratos esse audere belli fortunam periclitari; quum autem aliquandiu in armis commorati essent, et neutra acies alteram aggrederetur, discesserunt, prius Athenienses in Nisaeam, deinde vero Peloponnesii eo, unde venerant.
Sic igitur Megarenses exsulum amici et ipsi Brasidae et ducibus ex civitatibus animo magis confirmati, quod ille superior fuisset et Athenienses non item pugnare voluissent, portas aperiunt, et eo recepto in colloquium veniunt, illis jam timore perculsis, qui Atheniensium partes sequuti erant. Et postea hic quidem sociis in urbes suas dimissis et ipse Corinthum reversus expeditionem in Thraciam parabat, quo et ante cogitarat;