History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

sperabant enim utrique, pugnam commissum iri inter Athenienses et illos, qui ad opem ferendam venerant, atque ita sibi fore tutius partes sequi victorum, quibus quisque benevolus esset

Brasidas vero quum rem iis persuadere non posset, ad reliquum exercitum retro rediit.

At primo statim diluculo Boeoti aderant, qui in animo quidem habuerant, vel ante quam Brasidas nuntium mitteret, Megaris succurrere, quod hoc periculum a se non alienum esse ducerent; et jam cum frequentibus copiis ad Ptataeas profectis, quum etiam nuntius venisset, multo magis animali sunt, et duobus millibus gravis armaturae militum, et ducentis praeterea, equitibusque sexcentis ad Brasidam missis, cum majore copiarum parte domum reverterunt.