History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Deinde vero jam Atheniensium unusquisque, prout deinceps intrabat, ad murum contendebat.
Et Peloponnesii praesidiarii primo quidem pauci resistentes vim propulsabant, et nonnulli eorum ceciderunt, sed plerique in fugam se conjecerunt, tum quod hostes noctu irruperant, tum etiam quod a Megarensibus proditoribus oppugnabantur, rati se ab universis Megarensibus proditos.
Accidit enim simul etiam,ut Atheniensium praeco sua sponte ediceret, ut quisquis vellet Megarensium iret arma cum Atheniensibus juncturus; quod illi quum audissent, nullam moram amplius interposuerunt, sed re vera se ab utrisque oppugnari existimantes, in Nisaeam fuga se receperunt.
Prima autem luce muris jam captis, et Megarensibus, qui in urbe erant, metu trepidantibus, illi, qui Atheniensibus fuverant, et alii cum ipsis, tota multitudo, quae proditionis erat conscia, portas aperiendas, et ad proelium adversus hostem prodeundum dicebant.
Inter eos autem convenerat, ut portis apertis Athenienses irrumperent, ipsi autem ut internoscerentur, prospecturi erant; nam oleo se uncturi erant, ne laederentur. Fiebat autem, ut tutius pos. sent portas aperire; nam, ut inter eos convenerat, quatuor millia peditum gravis armaturae et sexcenti equites Atheniensium , qui noctu iter fecerant, ab Eleusine aderant.