History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

et primum quidem Plataeenses et circuitores, qui circa Demo-

175
sthenem erant, irruperunt, ubi tropaeum nunc exstat, et statim intra portas (Peloponnesii enim, qui proxime erant, rem senserunt) Plataeenses pugnando superarant eos, qui ad opem ferendam veniebant, et gravi Atheniensium armaturae advenienti portas tutas praestiterunt.

Deinde vero jam Atheniensium unusquisque, prout deinceps intrabat, ad murum contendebat.

Et Peloponnesii praesidiarii primo quidem pauci resistentes vim propulsabant, et nonnulli eorum ceciderunt, sed plerique in fugam se conjecerunt, tum quod hostes noctu irruperant, tum etiam quod a Megarensibus proditoribus oppugnabantur, rati se ab universis Megarensibus proditos.

Accidit enim simul etiam,ut Atheniensium praeco sua sponte ediceret, ut quisquis vellet Megarensium iret arma cum Atheniensibus juncturus; quod illi quum audissent, nullam moram amplius interposuerunt, sed re vera se ab utrisque oppugnari existimantes, in Nisaeam fuga se receperunt.