History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et si quis vel suae causae aequitate vel sua potentia fretus certam de rei alicujus successu spem concepit, is caveat, ne praeter spem graviter labatur, illud intelligens, plures jam ultionibus persequentes illos, a quibus injurias acceperant , alios etiam sperantes se suas facultates aliqua potentia amplificaturos, hanc sortem habuisse, ut illi quidem non solum suas injurias ulti non sint, sed ne salutem quidem suam retinere potuerint; hi vero pro amplificaUooe etiam jacturam suarum rerum fecerint.
Ultio non ut jus erat, feliciter succedit propterea quod quis iqjuriam ab altero patitur; neque etiam potentia ideo est certa, quod homines bona spe compleat. Sed incertus futuri eventus plerumque plus valet, qui quum sit res omnium maxime lubrica, tamen utilissima videtur; utrique enim pariter timentes circumspectius alii alios invadimus.