History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nonnullos etiam ex Cytheris abducebant, quos periculi vitandi causa alio transferre placebat. Atque hos quidem Athenienses in insulis collocare decreverunt, et ceteros Cytherios suum agrum colentes, tributum quaterna talenta pendere, jEginetas vero omnes, quotquot capti erant, interficere, propter priorem perpetuam simultatem, Tantalum vero praeter ceteros Lacedaemonios in insula captos in vincula conjicere.

Eadem aestate in Sicilia induciae a Camarinacis et Gelois initae sunt, primo inter ipsos; mox etiam ceteri Sicilienses Gelam convenerunt et legatis ex omnibus civitatibus eo missis, in colloquium venerunt, si forte in pristinam gratiam redire possent. Et quum multae aliae sententiae in utramque partem dicebantur inter dissentientes et suum jus agentes, ut quique in aliqua re commodo se fraudatos existimabant; tum etiam Hermocrates Hermonis filius Syracusanus, qui quidem etiam praecipue eos movit, ad legatos a Siciliae communi missos hujusmodi verba fecit:

« Non ex ea civitate, viri Sicilienses, quae aut minima sit, aut bello maxime lahorel, egoortus verba faciam, sed sententiam proponens eam, quae in totius Siciliae commune bonum optima esse mihi videtur.

Ac bellum quidem quam tristis sit res, cur quis omnia mala, quae in eo insunt, inter scientes enumerans oratione prolixa utatur? Nemo enim aut propter imperitiam hoc agere cogitur, aut metu deterretur, si quid amplius commodi se adepturum speret. Sed usu venit, ut bis quidem lucra majora, quam pericula esse videantur, illi vero quodvis discrimen adire, quam ullam in praesenti jacturam facere malunt;

haec ipsa autem si non forte alterutri opportune faciant, admonitiones de facienda gratiae reconciliatione sunt utiles.

De quo si nobis quoque in praesentia persuadeatur, plurimi faciendum erit; quod enim suis quique rebus privatim bene consulere meditabamur, et prius bellum suscepimus, et nunc inter nos disceptando operam damus, ut in pristinam gratiam redeamus, et, si non successerit, ut unusquisque nostrum suum jus obtinens hinp discedat, iterum ad arma redibimus.

« Quanquam hoc nobis est sciendum, non solum de privatis rebus, si sapimus, coactum esse concilium, sed universam Siciliam, quae, ut ego judico, Atheniensium insidiis appetitur, num conservare possimus; et pacificatores in his rebus longe meis verbis magis necessarii Athenienses existimandi sunt, qui, quum maximam omnium Graecorum potentiam obtineant, paucis navibus hic praesto sunt ad observanda nostra peccata, et legitimo societatis nomine id, quod natura ipsis hostile est, sub honesta specie ad euam utilitatem accommodant.

Quum enim bellum suscipiamus, et hos accersamus, homines, qui vel illis, qui eos nonaccersunt, bellum inferant, quumque nos ipsos domesticis sumptibus vexemus, et simul paulatim aditum illis ad hoc imperium occupandum patefaciamus, consentaneum est, ipsos sua sponte, ubi nos afflictos cognoverint, olim cum majore classe venturos, et haec omnia in suam potestatem redigere conaturos.

172