History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atheniensibus igitur cum classe adventantibus EgineUe murum, quem forte ad mare aedificabant, reliquerunt , et in superiorem urbem stadiis circiter decem a mari distantem, quam incolebant, se receperunt.
Et una Lacedaemoniorum praesidiaria cohors, quae agri tutandi causa illic erat, quae eos etiam in illo muro aedificando adjuvabat, cum iis in urbem ingredi noluit, licet EgineUe id peterent, sed iis periculosum esse videbatur intra muros concludi; quare quum in editiora loca se recepissent, quod se ad pugnam cum hoste committendam impares esse judicarent, quiescebant.