History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Erat enim iis portus, ad quem appellebant onerariae naves, quae ex iEgypto et Africa veniebant, et piratae simul Laconicam oram a mari, qua parte sola infestari poterat, minus infestabant. Tota enim insula consurgens ad Siculum et Creticum mare porrigitur.

Athenienses igitur quum appulissent cum suis copiis , decem navibus et duobus Milesiorum millibus urbem maritimam, nomine Scandeam, capiunt; cum reliquo vero exercitu in insulae partes, quae Maleam spectant, exscensu e navibus facto ad maritimam Cytheriorum urbem iverunt, ejusque incolas statim omnes sub armis stantes offenderunt.

Prcelioque commisso Cytherii paulisper impetum sustinuerunt, deinde in fugam versi, in superiorem urbem confugerunt et postea cum Nicia ejusque collegis compositionem fecerunt ea conditione, ut omne de se statuendi arbitrium Atheniensibus permitterent, nisi mortis.