History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem hieme Chii novum murum Atheniensium jussu demoliti sunt, quod eos aliquid novi contra se moliri suspicarentur; hoc tamen fecerunt adhibita firma cautione, quantum fieri poterat, ne Athenienses quicquam de pristino suae civitatis statu innovarent.

Atque haec biems finiebatur, et simul etiam belli septimus annus finiebatur quod Thucydides conscripsit.

Aestatis autem insequentis initio statim circa novi-lunium sol ex parte defecit, ejusdemque mensis initio terne motus exstitit.

Et Mytilenaei aliique Lesbii exsules, quorum plerique ex continente veniebant, auxiliis ex Peloponneso mercede conductis, et manu illinc apud se ipsos collecta, Rhcetium occupant; et acceptis duobus Phocia-

169
corum staterum millibus rursus reddiderunt, nulla injuria facta.